#Jer. XXXIX; IV Reg. XXV#Jer. LII
Porro defecerant victualia in civitate, adeo ut mulieres comederent parvulos suos ad mensuram palmi, sicut legitur in Threnis Jeremiae. Capta est autem civitas undecimo anno regni Sedeciae, quarto mense, nona die mensis, secundum Josephum, et librum Regum; secundum Hieronymum vero quinto die aperta est civitas circa mediam noctem, et sederunt principes Babylonii in porta media. Fugit autem Sedecias cum omni domo sua nocte, et principes amici ejus cum eo per viam horti regis. Et ingressi sunt ad viam deserti. Quod cum nuntiatum esset a quibusdam tradititiis principibus Babylonis, persecuti sunt eum a diluculo, et comprehenderunt eum in campo solitudinis Jerichontinae. Plures autem principum dispersi sunt, et recesserunt ab eo. Ipsum vero cum reliquis vinctum traxerunt ad regem Babylonis in Reblatha. Qui locutus est cum eo judicium, dicens eum ingratum fuisse percepti ab eo imperii, et contra munificum hostiliter egisse, et dejurasse in Deum, et addidit: Magnus Deus habens tuam nequitiam odio, te tradidit mihi. Et occidit filios ejus coram eo, et Saraiam summum sacerdotem cujus filium Josedec reservavit. Occiditque eunuchum, qui erat super viros bellatores, et Sophor principem exercitus, qui probabat tirones, et quinque viros de his, qui steterant coram rege, et tres de senioribus templi, et sex viros probatos de vulgo vel sexaginta secundum Jeremiam. Oculos vero Sedeciae effodit, et catenis vinxit eum, ut adduceret in Babylonem et cum eo Josedec. Et redierunt, qui duxerunt eos in Reblatha, ad exercitum Jerusalem.